- LASCIVIA
- LASCIVIAludentium est, Philoxen. in Gloss. Lascivi, προ πετεῖς. Lascivia, ludentium. Sic lasciviterque ludunt, dixit Laevius Erotopoegnion VI. citante Carisio, l. 2. Et lascivum voluptuosum et desidiosum, interpretatur Serv. ad Eclog. 2. Disloluta sc. illa animi διάθεσις, quâ animi gratiâ, nullo certo scopo proposito, sed plane μάτην aliquid agitur, saepiusque in rebus malis luditur. Tac. Hist. l. 3. c. 33. ubi miseram Cremonensium describit sortem, Faces in manibus: quas, ubi proedam egesserant, vacuas domos et inania templa, per lasciviam iaculabantur. Talis est lascivia petulantium iuvenum, noctu vagantium bacchantiumque: apud vett. Historicos, Neronis, Veri, Commodi, aliorum, noctu vagari et cum triconibus rixas commiscere solitorum; Amasis item Aegyptii, quam, primis diei horis, rebus seriis vacâsle, postea genio indulsisle et cavillis ac Lasciviâ oblectâsle ait Herod. l. 2. c. 172. 173. et 174. quam quidem proterviam qui excusare volunt, Ludum appellant, Graeci παιδίαν, quod in Alcibiade observat Plutarch. ait, qui rem dicunt, ἀσέλγειαν. Vide Desid. Herald.ad Arnob. l. 5. Proprie vero puerorum. Scholiastes Statii Theb.l. 5. v. 612. ad illud,----- modo quem digressa reliquiLascivum, et prono vexantem gramina cursu?Lacivientem, inquit, et ludentem puerili more: Originem simul vocis aperiens; quemadmodum et in optimo libro hoc loco Lacivum scriptum esle, Barthius notat. Horat. Serm. l. 1. Sat. 3. v. 133.Lascivi pueri vellunt tibi barbam.Ubi Epicureos intelligi, per contemptum extremum sic a Stoicis vocatos, observat vetus Commentator etc. Inde vox latius extensa, ad amores inprimis, et mele s. odas, quibus amatorias curas captare Vett. consuevêre. Cuiusmodi μέτρον ἀκόλαςτον, metrum lascivum, primum aiunt excogitâsle Alcmana; alii Ametorem Eleutherneum, cuius propterea posteri Ametores itidem dicti. Certe in hoc genere plurima fuit Sappho, Anacreon, alii. Iul. Cads. Scalig poet. l. 1. c. 44. etc. Inter Numina Gentilium Lasciviam habes, apud Gregor. Naz. Orat. 2. de Theol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.